haec quoque addita repperi in editione vulgata
1 ÷ et mandavit ei
÷ haut dubium quin Hesteri Mardocheus
÷ ut ingrederetur ad regem
÷ et rogaret pro populo suo et pro patria sua
2 ÷ memor inquit dierum humilitatis tuae
÷ quomodo nutrita sis in manu mea
÷ quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem
3 ÷ et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis
÷ et libera nos de morte
nec non et ista quae subdita sunt
4 ÷ die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui
÷ et circumdata est gloria sua
5 ÷ cumque regio fulgeret habitu
÷ et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum
÷ adsumpsit duas famulas
6 ÷ et super unam quidem innitebatur
÷ quasi prae deliciis et nimia teneritudine
÷ corpus suum ferre non sustinens
7 ÷ altera autem famularum sequebatur dominam
÷ defluentia in humum indumenta sustentans
8 ÷ ipsa autem roseo vultu colore perfusa
÷ et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore
contractum
9 ÷ ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem
÷ ubi ille residebat super solium regni sui
÷ indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus
÷ eratque terribilis aspectu
10 ÷ cumque elevasset faciem
÷ et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset
÷ regina corruit et in pallorem colore mutato
÷ lassum super ancillulam reclinavit caput
11 ÷ convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem
÷ et festinus ac metuens exilivit de solio
÷ et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se
÷ his verbis blandiebatur
12 ÷ quid habes Hester ego sum frater tuus
÷ noli metuere
13 non morieris
÷ non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est
14 ÷ accede igitur et tange sceptrum
15 ÷ cumque illa reticeret tulit auream virgam
÷ et posuit super collum eius
÷ et osculatus est eam et ait cur mihi non loqueris
16 ÷ quae respondit vidi te domine quasi angelum Dei
÷ et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae
17 ÷ valde enim mirabilis es domine et facies tua plena est gratiarum
18 ÷ cumque loqueretur rursum corruit et paene exanimata est
19 ÷ rex autem turbabatur et omnes ministri eius consolabantur eam