1 ego autem ab anno primo Darii Medi stabam
ut confortaretur et roboraretur
2 et nunc veritatem adnuntiabo tibi
ecce adhuc tres reges stabunt in Perside
et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes
et cum invaluerit divitiis suis
concitabit omnes adversum regnum Graeciae
3 surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa
et faciet quod placuerit ei
4 et cum steterit conteretur regnum eius
et dividetur in quattuor ventos caeli
sed non in posteros eius
neque secundum potentiam illius qua dominatus est
lacerabitur enim regnum eius etiam in externos exceptis his
5 et confortabitur rex austri
et de principibus eius praevalebit super eum
et dominabitur dicione multa enim dominatio eius
6 et post finem annorum foederabuntur
filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam
et non obtinebit fortitudine brachii
nec stabit semen eius
et tradetur ipsa et qui adduxerunt eam
adulescentes eius et qui confortabant eam in temporibus
7 et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu
et ingredietur provinciam regis aquilonis
et abutetur eis et obtinebit
8 insuper et deos eorum et sculptilia
vasa quoque pretiosa argenti et auri captiva ducet in Aegyptum
ipse praevalebit adversum regem aquilonis
9 et intrabit in regnum rex austri et revertetur ad terram suam
10 filii autem eius provocabuntur
et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum
et veniet properans et inundans
et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius
11 et provocatus rex austri egredietur
et pugnabit adversum regem aquilonis
et praeparabit multitudinem nimiam
et dabitur multitudo in manu eius
12 et capiet multitudinem et exaltabitur cor eius
et deiciet multa milia sed non praevalebit
13 convertetur enim rex aquilonis
et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius
et in fine temporum annorumque veniet properans
cum exercitu magno et opibus nimiis
14 et in temporibus illis multi consurgent adversum regem austri
filii quoque praevaricatorum populi tui
extollentur ut impleant visionem et corruent
15 et veniet rex aquilonis et conportabit aggerem
et capiet urbes munitissimas
et brachia austri non sustinebunt
et consurgent electi eius ad resistendum et non erit fortitudo
16 et faciet veniens super eum iuxta placitum suum
et non erit qui stet contra faciem eius
et stabit in terra inclita et consumetur in manu eius
17 et ponet faciem suam
ut veniat ad tenendum universum regnum eius
et recta faciet cum eo
et filiam feminarum dabit ei ut evertat illud
et non stabit nec illius erit
18 et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas
et cessare faciet principem obprobrii sui
et obprobrium eius convertetur in eum
19 et convertet faciem suam ad imperium terrae suae
et inpinget et corruet et non invenietur
20 et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio
et in paucis diebus conteretur non in furore nec in proelio
21 et stabit in loco eius despectus et non tribuetur ei honor regius
et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia
22 et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur
insuper et dux foederis
23 et post amicitias cum eo faciet dolum
et ascendet et superabit in modico populo
24 abundantes et uberes urbes ingredietur
et faciet quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius
rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit
et contra firmissimas cogitationes iniet
et hoc usque ad tempus
25 et concitabitur fortitudo eius et cor eius
adversum regem austri in exercitu magno
et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis
et non stabunt quia inibunt adversum eum consilia
26 et comedentes panem cum eo conterent illum
exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi
27 duorum quoque regum cor erit ut malefaciant
et ad mensam unam mendacium loquentur
et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus
28 et revertetur in terram suam cum opibus multis
et cor eius adversus testamentum sanctum
et faciet et revertetur in terram suam
29 statuto tempore revertetur et veniet ad austrum
et non erit priori simile novissimum
30 et venient super eum trieres et Romani et percutietur
et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctuarii
et faciet reverteturque
et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii
31 et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis
et auferent iuge sacrificium
et dabunt abominationem in desolationem
32 et impii in testamentum simulabunt fraudulenter
populus autem sciens Deum suum obtinebit et faciet
33 et docti in populo docebunt plurimos
et ruent in gladio et in flamma
in captivitate et rapina dierum
34 cumque corruerint sublevabuntur auxilio parvulo
et adplicabuntur eis plurimi fraudulenter
35 et de eruditis ruent ut conflentur et eligantur
et dealbentur usque ad tempus praefinitum
quia adhuc aliud tempus erit
36 et faciet iuxta voluntatem suam rex
et elevabitur et magnificabitur adversum omnem deum
et adversum Deum deorum loquetur magnifica
et diriget donec conpleatur iracundia
perpetrata est quippe definitio
37 et Deum patrum suorum non reputabit
et erit in concupiscentiis feminarum
nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget
38 deum autem Maozim in loco suo venerabitur
et deum quem ignoraverunt patres eius colet
auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis
39 et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno quem cognovit
et multiplicabit gloriam et dabit eis potestatem in multis
et terram dividet gratuito
40 et in tempore praefinito proeliabitur adversum eum rex austri
et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis
in curribus et in equitibus et in classe magna
et ingredietur terras et conteret et pertransiet
41 et introibit in terram gloriosam et multae corruent
hae autem solae salvabuntur de manu eius
Edom et Moab et principium filiorum Ammon
42 et mittet manum suam in terras et terra Aegypti non effugiet
43 et dominabitur thesaurorum auri et argenti
et in omnibus pretiosis Aegypti
per Lybias quoque et Aethiopas transibit
44 et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone
et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos
45 et figet tabernaculum suum Apedno inter maria
super montem inclitum et sanctum
et veniet usque ad summitatem eius et nemo auxiliabitur ei