1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel
super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens
2 tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae
idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras
3 numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis
4 numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam
numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo
nisi aliquid adprehenderit
5 numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe
numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit
6 si clanget tuba in civitate et populus non expavescet
si erit malum in civitate quod Dominus non fecit
7 quia non faciet Dominus Deus verbum
nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas
8 leo rugiet quis non timebit
Dominus Deus locutus est quis non prophetabit
9 auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite
congregamini super montes Samariae
et videte insanias multas in medio eius
et calumniam patientes in penetrabilibus eius
10 et nescierunt facere rectum dicit Dominus
thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis
11 propterea haec dicit Dominus Deus
tribulabitur et circumietur terra
et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae
12 haec dicit Dominus
quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae
sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria
in plaga lectuli et in Damasco grabatti
13 audite et contestamini in domo Iacob
dicit Dominus Deus exercituum
14 quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum
visitabo et super altaria Bethel
et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram
15 et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva
et peribunt domus eburneae
et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus