1 Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi
his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem
in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi
2 gratia vobis et pax adimpleatur
in cognitione Domini
nostri
3 quomodo omnia nobis divinae virtutis suae
quae ad vitam et pietatem donata est
per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute
4 per quae maxima et pretiosa nobis promissa
donavit
ut per haec efficiamini divinae consortes naturae
fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem
5 vos autem curam omnem subinferentes
ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam
6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam
in patientia autem pietatem
7 in pietate autem amorem fraternitatis
in amore autem fraternitatis caritatem
8 haec enim vobis cum
adsint et superent
non vacuos nec sine fructu vos constituent
in Domini nostri Iesu Christi cognitione
9 cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans
oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum
10 quapropter fratres magis satagite
ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis
haec enim facientes non peccabitis aliquando
11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus
in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi
12 propter quod incipiam vos semper commonere de his
et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate
13 iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo
suscitare vos in commonitione
14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei
secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi
15 dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum
ut horum memoriam faciatis
16 non enim doctas fabulas secuti
notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi
virtutem et praesentiam
sed speculatores facti illius magnitudinis
17 accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam
voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria
hic est Filius meus dilectus
in quo mihi conplacui
18 et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam
cum essemus cum ipso in monte sancto
19 et habemus firmiorem propheticum sermonem
cui bene facitis adtendentes
quasi lucernae lucenti in caliginoso loco
donec dies inlucescat
et lucifer oriatur in cordibus vestris
20 hoc primum intellegentes
quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit
21 non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia
sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines