1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse
unius uxoris virum sobrium prudentem
ornatum hospitalem doctorem
3 non vinolentum non percussorem sed modestum
non litigiosum non cupidum
4 suae domui bene praepositum
filios habentem subditos cum omni castitate
5 si quis autem domui suae praeesse nescit
quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
6 non neophytum
ne in superbia elatus in iudicium incidat
diaboli
7 oportet autem illum et testimonium habere bonum
ab his qui foris sunt
ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
8 diaconos similiter pudicos non bilingues
non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura
10 et hi autem probentur primum
et sic ministrent nullum crimen habentes
11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
12 diacones sint unius uxoris viri
qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
13 qui enim bene ministraverint
gradum sibi bonum adquirent
et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito
15 si autem tardavero
ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari
quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum
quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu
apparuit angelis praedicatum est gentibus
creditum est in mundo adsumptum est in gloria