1 anno centesimo quinquagesimo et primo
exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma
et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic
2 et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum
conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam
ut adduceret eos ad eum
3 et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum
4 et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui
5 et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel
et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos
6 et accusaverunt populum apud regem dicentes
perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos
et nos disperdit de terra nostra
7 nunc ergo mitte virum cui credis
et eat et videat exterminium omne
quod fecit nobis et regionibus regis
et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum
8 et elegit rex ex amicis suis Bacchidem
qui dominabatur trans Flumen
magnum in regno et fidelem regi et misit eum
9 et Alchimum impium constituit in sacerdotio
et mandavit ei facere ultionem in filios
Israhel
10 et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda
et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres
eius
verbis pacificis in dolo
11 et non intenderunt sermonibus eorum
viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno
12 et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem
congregatio scribarum requirere quae iusta sunt
13 et primi Asidei qui erant in filiis Israhel
et exquirebant ab eis pacem
14 dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit
non decipiet nos
15 et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens
non inferemus vobis malum neque amicis
vestris
16 et crediderunt ei
et conprehendit ex eis sexaginta viros
et occidit eos in una die
secundum verbum quod scriptum est
17 carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu
Hierusalem
et non erat qui sepeliret
18 et incubuit timor et tremor in omnem populum
quia dixerunt non est ei veritas et iudicium
transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt
19 et movit Bacchides castra ab Hierusalem
et adplicuit in Bethzetha
et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant
et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit
20 et commisit regionem Alchimo
et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi
et abiit Bacchides ad regem
21 et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui
22 et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum
et obtinuerunt terram Iuda
et fecerunt plagam magnam in Israhel
23 et vidit Iudas omnia mala
quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios
Israhel
plus multo quam gentes
24 et exiit in omnes fines Iudae in circuitu
et fecit vindictam in viros desertores
et cessaverunt ultra exire in regionem
25 vidit autem Alchimus
quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt
et cognovit quia non potest sustinere eos
et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus
26 et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus
qui erat inimicitias exercens contra Israhel
et mandavit ei evertere populum
27 et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno
et misit ad Iudam et ad fratres eius
cum dolo verbis pacificis
28 dicens
non sit pugna inter me et vos
veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace
29 et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice
et hostes parati erant rapere Iudam
30 et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum
et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius
31 et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius
et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama
32 et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri
et fugerunt in civitatem David
33 et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion
et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace
et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege
34 et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe
35 et iuravit cum ira dicens
nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas
continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam
et exiit cum ira magna
36 et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi
et flentes dixerunt
37 tu elegisti domum istam Domine
ad invocandum nomen tuum in ea
ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo
38 fac vindictam in homine isto et exercitu
eius
et cadant gladio
memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant
39 et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron
et occurrit illi exercitus Syriae
40 et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris
et oravit Iudas et dixit
41 qui missi erant a rege Sennacherib
Domine qui blasphemaverunt te
exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia
42 sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie
et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua
et iudica illum secundum malitiam illius
43 et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar
et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio
44 ut vidit autem exercitus eius quia cecidit
Nicanor
proiecerunt arma sua et fugerunt
45 et persecuti sunt eos viam diei unius
ab Adasor usquequo veniatur Gazera
et tubis cecinerunt post eos cum significationibus
46 et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu
et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos
et ceciderunt omnes gladio
et non est relictus ex eis nec unus
47 et acceperunt spolia eorum et praedam
et caput Nicanoris amputaverunt
et dexteram eius quam extenderat superbe
et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem
48 et laetatus est populus valde
et egerunt diem illam in laetitia magna
49 et constituit agi omnibus annis diem istam
tertiadecima die mensis adar
50 et siluit terra Iuda dies paucos