1 laus cantici David
Qui habitat in adiutorio Altissimi
in protectione Dei caeli commorabitur
2 dicet Domino susceptor meus es tu
et refugium meum Deus meus sperabo in eum
3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium
et a verbo aspero
4 in scapulis suis obumbrabit te
et sub pinnis eius sperabis
5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
6 a sagitta volante in die
a negotio perambulante in tenebris
ab incursu et daemonio meridiano
7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis
ad te autem non adpropinquabit
8 verumtamen oculis tuis considerabis
et retributionem peccatorum videbis
9 quoniam tu Domine spes mea
Altissimum posuisti refugium tuum
10 non accedent ad te mala
et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
11 quoniam angelis suis mandabit de te
ut custodiant te in omnibus viis tuis
12 in manibus portabunt te
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
13 super aspidem et basiliscum ambulabis
÷et: conculcabis leonem et draconem
14 quoniam in me speravit et liberabo eum
protegam eum quia cognovit nomen meum
15 clamabit ad me et exaudiam eum
cum ipso sum in tribulatione
eripiam eum et clarificabo eum
16 longitudine dierum replebo eum
et ostendam illi salutare meum
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.