1 psalmus Asaph
Deus stetit in synagoga deorum
in medio autem Deus deiudicat
2 usquequo iudicatis iniquitatem
et facies peccatorum sumitis diapsalma
3 iudicate egenum et pupillum
humilem et pauperem iustificate
4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant
movebuntur omnia fundamenta terrae
6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
7 vos autem sicut homines moriemini
et sicut unus de principibus cadetis
8 surge Deus iudica terram
quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.