1 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth
2 Miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo
tota die inpugnans tribulavit me
3 conculcaverunt me inimici mei tota die
quoniam multi bellantes adversum me
4 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
5 in Deo laudabo sermones meos
in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro
6 tota die verba mea execrabantur
adversum me omnia consilia eorum in malum
7 inhabitabunt et abscondent
ipsi calcaneum meum observabunt
sicut sustinuerunt animam meam
8 pro nihilo salvos facies illos
in ira populos confringes
Deus
9 vitam meam adnuntiavi tibi
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo
sicut et in promissione tua
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum
in quacumque die invocavero te
ecce cognovi quoniam Deus meus es
11 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem
in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo
12 in me sunt Deus vota ※tua:
÷quae: reddam laudationes tibi
13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu
ut placeam coram Deo in lumine viventium
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.