1 in finem filiis Core ad intellectum
2 Deus auribus nostris audivimus
patres nostri adnuntiaverunt nobis
opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos
adflixisti populos et expulisti eos
4 nec enim in gladio suo possederunt terram
et brachium eorum non salvavit eos
sed dextera tua et brachium tuum
et inluminatio faciei tuae
quoniam conplacuisti in eis
5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu
et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis
7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
8 salvasti enim nos de adfligentibus nos
et odientes nos confudisti
9 in Deo laudabimur tota die
et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma
10 nunc autem reppulisti et confudisti nos
et non egredieris in virtutibus nostris
11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros
et qui oderunt nos diripiebant sibi
12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
13 vendidisti populum tuum sine pretio
et non fuit multitudo in commutationibus nostris
14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris
subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro
15 posuisti nos in similitudinem gentibus
commotionem capitis in populis
16 tota die verecundia mea contra me est
et confusio faciei meae cooperuit me
17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te
et inique non egimus in testamento tuo
19 et non recessit retrorsum cor nostrum
et declinasti semitas nostras a via tua
20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis
et cooperuit nos umbra mortis
21 si obliti sumus nomen Dei nostri
et ÷si: expandimus manus nostras ad deum alienum
22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis
quoniam propter te mortificamur omni die
aestimati sumus sicut oves occisionis
23 exsurge quare dormis Domine
exsurge ÷et: ne repellas in finem
24 quare faciem tuam avertis
oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae
25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra
conglutinatus est in terra venter noster
26 exsurge adiuva nos
et redime nos propter nomen tuum