1 psalmus David
Exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
2 confitemini Domino in cithara
in psalterio decem cordarum psallite illi
3 cantate ei canticum novum
bene psallite in vociferatione
4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
5 diligit misericordiam et iudicium
misericordia Domini plena est terra
6 verbo Domini caeli firmati sunt
et spiritu oris eius omnis virtus eorum
7 congregans sicut in utre aquas maris
ponens in thesauris abyssos
8 timeat Dominum omnis terra
ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
10 Dominus dissipat consilia gentium
reprobat autem cogitationes populorum
÷et reprobat consilia principum:
11 consilium autem Domini in aeternum manet
cogitationes cordis eius in generatione et generationem
12 beata gens cuius est Dominus Deus eius
populus quem elegit in hereditatem sibi
13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
14 de praeparato habitaculo suo
respexit super omnes qui habitant terram
15 qui finxit singillatim corda eorum
qui intellegit omnia opera illorum
16 non salvatur rex per multam virtutem
et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
17 fallax equus ad salutem
in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
18 ecce oculi Domini super metuentes eum
qui sperant super misericordia eius
19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
20 anima nostra sustinet Dominum
quoniam adiutor et protector noster est
21 quia in eo laetabitur cor nostrum
et in nomine sancto eius speravimus
22 fiat misericordia tua Domine super nos
quemadmodum speravimus in te
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.