1 psalmus cantici in dedicatione domus David
2 Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me
nec delectasti inimicos meos super me
3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
4 Domine eduxisti ab inferno animam meam
salvasti me a descendentibus in lacum
5 psallite Domino sancti eius
et confitemini memoriae sanctitatis eius
6 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius
ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
7 ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
8 Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem
avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
10 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem
numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
11 audivit Dominus et misertus est mei
Dominus factus est adiutor meus
12 convertisti planctum meum in gaudium mihi
conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia
13 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar
Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.