1 Vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria. 2 Praecingite vos saccis et ciliciis, et plangite filios vestros et dolete eos, quoniam adpropinquavit contritio vestra. 3 Missus est vobis gladius, et quis est qui avertat illum? 4 Missus est vobis ignis, et quis est qui extinguat illum? 5 Missa sunt vobis mala, et quis est qui repellat ea? 6 Numquid repellet aliquis leonem esurientem in silva, aut extinguet ignem in stipula, mox quae coeperit ardere? 7 Numquid aliquis repellet sagittam a sagittario forti missam? 8 Dominus Deus mittit mala, et quis repellet ea? 9 Exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum? 10 Coruscabit, et quis non timebit? Tonabit, et quis non urguebit? 11 Dominus comminabitur, et quis non funditus conteretur a facie ipsius? 12 Terra tremuit et fundamenta eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius disturbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius, 13 quoniam fortis dextera eius quae arcum tendit, sagittae eius acutae quae ab ipso mittuntur; non deficient cum coeperint mitti in fines terrae. 14 Ecce mittuntur mala et non revertentur, donec veniant super terram. 15 Ignis succenditur et non extinguetur, donec consumat fundamenta terrae. 16 Quemadmodum non redit sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae missa fuerint in terram.
17 Vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in illis diebus? 18 Initium dolorum et multi gemitus, initium famis et multi interient, initium bellorum et formidabunt potestates, initium malorum et trepidabunt omnes 19 in his; quid facient, cum venerint mala? 20 Ecce fames et plaga et tribulatio et angustia missa sunt flagella in emendatione. 21 Et in his omnibus se non convertent ab iniquitatibus suis neque flagellorum memores erunt semper. 22 Ecce erit annonae vilitas super terram sic, ut putent sibi esse directam pacem. Et tunc germinabunt mala super terram, gladius, fames et magna confusio. 23 A fame enim plurimi qui inhabitant terram interient, et gladius perdet ceteros qui superaverint a fame. 24 Et mortui tamquam stercora proicientur, et non erit qui consoletur eos. Derelinquetur enim terra deserta, et civitates eius deicientur. 25 Non derelinquetur qui colat terram et qui seminet eam. 26 Ligna dabunt fructus, et quis vindemiabit illa? 27 Uva matura fiet, et quis calcabit illam? Erit enim locis magna desertio. 28 Cupiet enim homo hominem videre vel vocem eius audire. 29 Relinquentur enim de civitate decem et duo de agro, qui absconderint se in densis nemoribus et fissuris petrarum. 30 Quemadmodum relinquentur in oliveto in singulis arboribus tres aut quattuor olivae, 31 aut sicut in vinea vindemiata racemi relinquentur ab his qui diligenter vineam scrutantur, 32 sic relinquentur