1 in finem servo Domini David
2 Dixit iniustus ut delinquat in semet ipso
non est timor Dei ante oculos eius
3 quoniam dolose egit in conspectu eius
ut inveniatur iniquitas eius ad odium
4 verba oris eius iniquitas et dolus
noluit intellegere ut bene ageret
5 iniquitatem meditatus est in cubili suo
adstitit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa
homines et iumenta salvabis Domine
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus
filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae
et torrente voluntatis tuae potabis eos
10 quoniam apud te fons vitae
in lumine tuo videbimus lumen
11 praetende misericordiam tuam scientibus te
et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem
expulsi sunt nec potuerunt stare