1 ipsi David
Benedic anima mea Domino
et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
2 benedic anima mea Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius
3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis
qui sanat omnes infirmitates tuas
4 qui redimit de interitu vitam tuam
qui coronat te in misericordia et miserationibus
5 qui replet in bonis desiderium tuum
renovabitur ut aquilae iuventus tua
6 faciens misericordias Dominus
et iudicium omnibus iniuriam patientibus
7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
9 non in perpetuum irascetur
neque in aeternum comminabitur
10 non secundum peccata nostra fecit nobis
nec secundum iniustitias nostras
retribuit nobis
11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra
corroboravit misericordiam suam super timentes se
12 quantum distat ortus ab occidente
longe fecit a nobis iniquitates nostras
13 quomodo miseretur pater filiorum
misertus est Dominus timentibus se
14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum
recordatus est quoniam pulvis sumus
15 homo sicut faenum dies eius
tamquam flos agri sic efflorebit
16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet
et non cognoscet amplius locum suum
17 misericordia autem Domini ab aeterno
et usque in aeternum super timentes eum
et iustitia illius in filios filiorum
18 his qui servant testamentum eius
et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
19 Dominus in caelo paravit sedem suam
et regnum ipsius omnibus dominabitur
20 benedicite Domino angeli eius
potentes virtute facientes verbum illius
ad audiendam vocem sermonum eius
21 benedicite Domino omnes virtutes eius
ministri eius qui facitis voluntatem eius
22 benedicite Domino omnia opera eius
in omni loco dominationis ipsius
benedic anima mea Domino