1 oratio Mosi hominis Dei
Domine refugium tu factus es nobis
in generatione et generatione
2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis
a saeculo usque in saeculum tu es Deus
3 ne avertas hominem in humilitatem
et dixisti convertimini filii hominum
4 quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat
vespere decidat induret et arescat
7 quia defecimus in ira tua
et in furore tuo turbati sumus
8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo
saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
9 quoniam omnes dies nostri defecerunt
in ira tua defecimus
anni nostri sicut aranea meditabantur
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni
si autem in potentatibus octoginta anni
et amplius eorum labor et dolor
quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
11 quis novit potestatem irae tuae
et prae timore tuo iram tuam
12 dinumerare
dexteram tuam sic notam fac
et conpeditos corde in sapientia
13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
14 repleti sumus mane misericordia tua
et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus
nostris
15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti
annis quibus vidimus mala
16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios
eorum
17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos
et opera manuum nostrarum dirige super nos
※et opus manuum nostrarum dirige:
1 oratio Mosi viri Dei
Domine habitaculum tu factus es nobis
in generatione et generatione
2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis
a saeculo et usque in saeculum tu es
3 convertes hominem usque ad contritionem
et dices revertimini filii Adam
4 quia mille anni in oculis tuis
sicut dies hesterna quae pertransiit et
vigilia nocturna
5 percutiente te eos somnium erunt
6 mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit
ad vesperam conteretur atque siccabitur
7 consumpti enim sumus in furore tuo
et in indignatione tua conturbati sumus
8 posuisti iniquitates nostras coram te
neglegentias nostras in luce vultus tui
9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo
consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni
si autem multum octoginta anni
et quod amplius est labor et dolor
quoniam transivimus cito et avolavimus
11 quis novit fortitudinem irae tuae
et secundum timorem tuum indignationem tuam
12 ut numerentur dies nostri sic ostende
et veniemus corde sapienti
13 revertere Domine usquequo
et exorabilis esto super servis tuis
14 imple nos matutina misericordia tua
et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
15 laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos
et annis in quibus vidimus mala
16 appareat apud servos tuos opus tuum
et gloria tua super filios eorum
17 et sit decor Domini Dei nostri super nos
et opus manuum nostrarum fac stabile super nos
opus manuum nostrarum confirma