1 in finem pro torcularibus Asaph
2 Exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
3 sumite psalmum et date tympanum
psalterium iucundum cum cithara
4 bucinate in neomenia tuba
in insigni die sollemnitatis nostrae
5 quia praeceptum Israhel est
et iudicium Dei Iacob
6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti
linguam quam non noverat audivit
7 devertit ab oneribus dorsum eius
manus eius in cofino servierunt
8 in tribulatione invocasti me et liberavi te
exaudivi te in abscondito tempestatis
probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
9 audi populus meus et contestabor te
Israhel si audias me
10 non erit in te deus recens
nec adorabis deum alienum
11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti
dilata os tuum et implebo illud
12 et non audivit populus meus vocem meam
et Israhel non intendit mihi
13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum
ibunt in adinventionibus suis
14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem
et super tribulantes eos misissem manum meam
16 inimici Domini mentiti sunt ei
et erit tempus eorum in saeculo
17 et cibavit illos ex adipe frumenti
et de petra melle saturavit illos
1 victori in torcularibus Asaph
2 laudate Deum fortitudinem nostram
iubilate Deo Iacob
3 adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio
4 clangite in neomenia bucina
et in medio mense die sollemnitatis nostrae
5 quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
6 testimonium in Ioseph posuit
cum egrederetur terra Aegypti
labium quod nesciebam audivi
7 amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
8 in tribulatione invocasti et erui te
exaudivi te in abscondito tonitrui
probavi te super aquam Contradictionis semper
9 audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
10 non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
11 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti
dilata os tuum et implebo illud
12 et non audivit populus meus vocem meam
et Israhel non credidit mihi
13 et dimisi eum in pravitate cordis sui
ambulabunt in consiliis suis
14 utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
15 quasi nihilum inimicos eius humiliassem
et super hostes eorum vertissem manum meam
16 qui oderunt Dominum negabunt eum
et erit tempus eorum in saeculo
17 et cibavit eos de adipe frumenti
et de petra mellis saturavit eos