1 psalmus Asaph
Deus venerunt gentes in hereditatem tuam
polluerunt templum sanctum tuum
posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam
2 posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
3 effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam
in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4 facti sumus obprobrium vicinis nostris
subsannatio et inlusio his qui circum nos
sunt
5 usquequo Domine irasceris in finem
accendetur velut ignis zelus tuus
6 effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt
et in regna quae nomen tuum non invocaverunt
7 quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
8 ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum
cito anticipent nos misericordiae tuae
quia pauperes facti sumus nimis
9 adiuva nos Deus salutaris noster
propter gloriam nominis tui Domine libera nos
et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
10 ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum
et innotescat in nationibus coram oculis nostris
ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11 introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum
secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum
inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine
13 nos autem populus tuus et oves pascuae tuae
confitebimur tibi in saeculum
in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam
1 canticum Asaph
Deus venerunt gentes in hereditatem tuam
polluerunt templum sanctum tuum
posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
2 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
3 effuderunt sanguinem eorum quasi aquam
in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4 facti sumus obprobrium vicinis nostris
subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt
5 usquequo Domine irasceris in finem
ardebit quasi ignis zelus tuus
6 effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te
et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
7 quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
8 ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum
cito occupent nos misericordiae tuae
quia adtenuati sumus nimis
9 auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui
et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
10 quare dicunt gentes ubi est Deus eorum
nota fiat in gentibus ante oculos nostros
ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11 ingrediatur coram te gemitus vinctorum
in magnitudine brachii tui relinque filios interitus
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum
obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
13 nos enim populus tuus et grex pascuae tuae
confitebimur tibi in sempiternum
in generatione et generatione narrabimus laudes tuas