1 in finem David psalmus cantici
2 Exsurgat Deus et dissipentur inimici eius
et fugiant qui oderunt eum a facie eius
3 sicut deficit fumus deficiant
sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei
delectentur in laetitia
5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius
iter facite ei qui ascendit super occasum
Dominus nomen illi
et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
6 patris orfanorum et iudicis viduarum
Deus in loco sancto suo
7 Deus inhabitare facit unius moris in domo
qui educit vinctos in fortitudine
similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui
cum pertransieris in deserto diapsalma
9 terra mota est etenim caeli distillaverunt
a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel
10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae
et infirmata est tu vero perfecisti eam
11 animalia tua habitant in ea
parasti in dulcedine tua pauperi Deus
12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
13 rex virtutum dilecti ※dilecti: et speciei domus dividere spolia
14 si dormiatis inter medios cleros
pinnae columbae deargentatae
et posteriora dorsi eius in pallore auri
15 dum discernit Caelestis reges super eam
nive dealbabuntur in Selmon
16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
17 ut quid suspicamini montes coagulatos
mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo
etenim Dominus habitabit in finem
18 currus Dei decem milibus multiplex
milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto
19 ascendisti in altum cepisti captivitatem
accepisti dona in hominibus
etenim non credentes inhabitare Dominum
Deus
20 benedictus Dominus die cotidie
prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma
21 Deus noster Deus salvos faciendi
et Domini Domini exitus mortis
22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum
verticem capilli perambulantium in delictis suis
23 dixit Dominus ex Basan convertam
convertam in profundis maris
24 ut intinguatur pes tuus in sanguine
lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
25 viderunt ingressus tui Deus
ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus
in medio iuvencularum tympanistriarum
27 in ecclesiis benedicite Deum
Dominum de fontibus Israhel
28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu
principes Iuda duces eorum
principes Zabulon principes Nepthali
29 manda Deus virtutem tuam
confirma Deus hoc quod operatus es nobis
30 a templo tuo in Hierusalem
tibi adferent reges munera
31 increpa feras harundinis
congregatio taurorum in vaccis populorum
ut excludant eos qui probati sunt argento
dissipa gentes quae bella volunt
32 venient legati ex Aegypto
Aethiopia praeveniet manus eius Deo
33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma
÷psallite Deo:
34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem
ecce dabit voci suae vocem virtutis
35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius
et virtus eius in nubibus
36 mirabilis Deus in sanctis suis
Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae
benedictus Deus
1 victori David psalmus cantici
2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius
et fugiant qui oderunt eum a facie eius
3 sicut deficit fumus deficiant
sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
4 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei
et gaudeant in laetitia
5 cantate Deo canite nomini eius
praeparate viam ascendenti per deserta
in Domino nomen eius et exultate coram eo
6 patri pupillorum et defensori viduarum
Deus in habitaculo sancto suo
7 Deus habitare facit solitarios in domo
educit vinctos in fortitudine
increduli autem habitaverunt in siccitatibus
8 Deus cum egredereris ante populum tuum
et ambulares per desertum semper
9 terra commota est
et caeli stillaverunt a facie tua Deus
hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
10 pluviam voluntariam elevasti Deus
hereditatem tuam laborantem tu confortasti
11 animalia tua habitaverunt in ea
praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
12 Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
13 reges exercituum foederabuntur
foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
14 si dormieritis inter medios terminos
pinnae columbae deargentatae
et posteriora eius in virore auri
15 cum divideret Robustissimus reges in ea
nive dealbata est in Selmon
16 mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
17 quare contenditis montes excelsi
adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo
siquidem Dominus habitabit semper
18 currus Dei innumerabilis
milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
19 ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem
accepisti dona in hominibus
insuper et non credentes habitare Dominum Deum
20 benedictus Dominus per singulos dies
portabit nos Deus salutis nostrae semper
21 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum
verticem crinis ambulantis in
delictis suis
23 dixit Dominus de Basan convertam
convertam de profundis maris
24 ut calcet pes tuus in sanguine
lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
25 viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
26 praecesserunt cantores eos qui post tergum
psallebant
in medio puellarum tympanistriarum
27 in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
28 ibi Beniamin parvulus continens eos
principes Iuda in purpura sua
principes Zabulon principes Nepthali
29 praecepit Deus tuus de fortitudine tua
conforta Deus hoc quod operatus es nobis
30 de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
31 increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum
calcitrantium contra rotas argenteas
disperge populos qui bella volunt
32 offerant velociter ex Aegypto
Aethiopia festinet dare manus Deo
33 regna terrae cantate Deo canite Domino semper
34 qui ascendit super caelum caeli a principio
ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
35 date gloriam Deo
super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
36 terribilis Deus de sanctuario suo
Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo
benedictus Deus