1 in finem in hymnis David
2 Exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae
3 a finibus terrae ad te clamavi
dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me
deduxisti me
4 quia factus es spes mea
turris fortitudinis a facie inimici
5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula
protegar in velamento alarum tuarum diapsalma
6 quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam
dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
7 dies super dies regis adicies annos eius
usque in diem generationis et generationis
8 permanet in aeternum in conspectu Dei
misericordiam et veritatem quis requiret eius
9 sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi
ut reddam vota mea de die in diem
1 victori in psalmis David
2 exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae
3 de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum
cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus
4 fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici
5 habitabo in tabernaculo tuo iugiter
sperabo in protectione alarum tuarum semper
6 tu enim Deus exaudisti orationem meam
dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
7 dies super dies regis adicies annos eius
donec est generatio et generatio
8 sedebit semper ante faciem Dei
misericordia et veritas servabunt eum
9 sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies