1 in finem in carminibus intellectus David
2 Exaudi Deus orationem meam
et ne despexeris deprecationem meam
3 intende mihi et exaudi me
contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum
4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris
quoniam declinaverunt in me iniquitatem
et in ira molesti erant mihi
5 cor meum conturbatum est in me
et formido mortis cecidit super me
6 timor et tremor venit super me
et contexit me tenebra
7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae
et volabo et requiescam
8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
9 expectabam eum qui salvum me fecit
a pusillanimitate spiritus et a tempestate
10 praecipita Domine divide linguas eorum
quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
11 die et nocte circumdabit eam super muros eius
et iniquitas et labor in medio eius
12 et iniustitia
et non defecit de plateis eius usura et dolus
13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique
et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset
abscondissem me forsitan ab eo
14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos
in domo Dei ambulavimus cum consensu
16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes
quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
17 ego ÷autem: ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo
et exaudiet vocem meam
19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi
quoniam inter multos erant mecum
20 exaudiet Deus et humiliabit illos
qui est ante saecula diapsalma
non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
21 extendit manum suam in retribuendo
contaminaverunt testamentum eius
22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius
molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula
23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet
non dabit in aeternum fluctuationem iusto
24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus
viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos
ego autem sperabo in te Domine
1 victori in psalmis eruditi David
2 exaudi Deus orationem meam
et ne dispicias deprecationem meam
3 adtende mihi et exaudi me
humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus
4 a voce inimici a facie persequentis impii
quoniam proiecerunt super me iniquitatem
et in furore adversabantur mihi
5 cor meum doluit in vitalibus meis
et terrores mortis ceciderunt super me
6 timor et tremor venit super me et operuit me caligo
7 et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
8 ut procul abeam et commorer in deserto semper
9 festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis
10 praecipita Domine divide linguas eorum
quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
11 die et nocte circumeuntes muros eius
scelus et dolorem in medio eius
12 insidiae in vitalibus eius
et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia
13 non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam
neque is qui me oderat super me magnificatus est
ut abscondar ab eo
14 sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus
15 qui simul habuimus dulce secretum
in domo Dei ambulavimus in terrore
16 veniat mors super eos descendant in infernum viventes
quia nequitiae in congregatione eorum et in medio
eorum
17 ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me
18 vespere et mane et meridie eloquar et resonabo
et exaudiet vocem meam
19 redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi
multi enim fuerunt adversum me
20 exaudiet Deus et humiliabit eos
qui iudex est ab initio semper
non enim mutantur neque timent Deum
21 extendit manum suam ad pacifica sua
contaminabit pactum suum
22 nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius
molliores sermones eius oleo cum sint lanceae
23 proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te
non dabit in aeternum fluctuationem iusto
24 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus
viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos
ego autem fiduciam habeo tui