1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
2 Deus noster refugium et virtus
adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
3 propterea non timebimus dum turbabitur terra
et transferentur montes in cor maris
4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum
conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
6 Deus in medio eius non commovebitur
adiuvabit eam Deus mane diluculo
7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna
dedit vocem suam mota est terra
8 Dominus virtutum nobiscum
susceptor noster Deus Iacob diapsalma
9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
10 auferens bella usque ad finem terrae
arcum conteret et confringet arma
et scuta conburet in igne
11 vacate et videte quoniam ego sum Deus
exaltabor in gentibus exaltabor in terra
12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
1 victori filiorum Core pro iuventutibus canticum
2 Deus nostra spes et fortitudo
auxilium in tribulationibus inventus es validum
3 ideo non timebimus cum fuerit translata terra
et concussi montes in corde maris
4 sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius
et agitatis montibus in potentia eius semper
5 fluminis divisiones laetificant civitatem Dei
sanctum tabernaculum Altissimi
6 Dominus in medio eius non commovebitur
auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino
7 conturbatae sunt gentes concussa sunt regna
dedit vocem suam prostrata est terra
8 Dominus exercituum nobiscum
protector noster Deus Iacob semper
9 venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra
10 conpescuit bella usque ad extremum terrae
arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni
11 cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus
exaltabor in gentibus exaltabor in terra
12 Dominus exercituum nobiscum
fortitudo nostra Deus Iacob semper