1 psalmus David in rememorationem de sabbato
2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi
et confirmasti super me manum tuam
4 non est sanitas carni meae a facie irae tuae
non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum
sicut onus grave gravatae sunt super me
6 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae
a facie insipientiae meae
7 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem
tota die contristatus ingrediebar
8 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus
et non est sanitas in carne mea
9 adflictus sum et humiliatus sum nimis
rugiebam a gemitu cordis mei
10 Domine ante te omne desiderium meum
et gemitus meus a te non est absconditus
11 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea
et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
12 amici mei et proximi mei
adversus me adpropinquaverunt et steterunt
et qui iuxta me erant de longe steterunt
13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam
et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates
et dolos tota die meditabantur
14 ego autem tamquam surdus non audiebam
et sicut mutus non aperiens os suum
15 et factus sum sicut homo non audiens
et non habens in ore suo redargutiones
16 quoniam in te Domine speravi
tu exaudies Domine Deus meus
17 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei
et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
18 quoniam ego in flagella paratus
et dolor meus in conspectu meo semper
19 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo
÷et: cogitabo pro peccato meo
20 inimici autem mei vivent et firmati
sunt super me
et multiplicati sunt qui oderunt me inique
21 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi
quoniam sequebar bonitatem
22 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
23 intende in adiutorium meum Domine salutis meae
1 canticum David in commemoratione
2 Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
3 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
4 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae
non est pax ossibus meis a facie peccati mei
5 quia iniquitates meae transierunt caput meum
quasi onus grave adgravatae sunt super me
6 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae
a facie insipientiae meae
7 adflictus sum et incurvatus nimis
tota die maerens ambulabam
8 quia lumbi mei repleti sunt ignominia
et non est sanitas in carne mea
9 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
10 Domine in conspectu tuo omne desiderium meum
et gemitus meus a te non est absconditus
11 cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea
et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
12 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt
et vicini mei longe steterunt
13 et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi
loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
14 ego autem quasi surdus non audiebam
et quasi mutus non aperiebam os meum
15 et eram quasi homo non audiens
nec habens in ore suo redargutiones
16 te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
17 quia dixi ne forte insultent mihi
et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
18 quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
19 quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
20 inimici autem mei viventes confortati sunt
et multiplicati sunt odientes me mendaciter
21 et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi
quia sequebar bonum
22 ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
23 festina in auxilium meum Domine salutis meae