1 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit
2 Diligam te Domine fortitudo mea
3 Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus
Deus meus adiutor meus et sperabo in eum
protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 circumdederunt me dolores mortis
et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
6 dolores inferni circumdederunt me
praeoccupaverunt me laquei mortis
7 cum tribularer invocavi Dominum
et ad Deum meum clamavi
exaudivit de templo ÷sancto: suo vocem meam
et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius
8 et commota est et contremuit terra
et fundamenta montium conturbata sunt
et commota sunt quoniam iratus est eis
9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit
carbones succensi sunt ab eo
10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11 et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
12 et posuit tenebras latibulum suum
in circuitu eius tabernaculum eius
tenebrosa aqua in nubibus aeris
13 prae fulgore in conspectu eius nubes ※eius:
transierunt
grando et carbones ignis
14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam
※grando et carbones ignis:
15 et misit sagittas et dissipavit eos
et fulgora multiplicavit et conturbavit eos
16 et apparuerunt fontes aquarum
et revelata sunt fundamenta orbis terrarum
ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae
17 misit de summo et accepit me
adsumpsit me de aquis multis
18 eripiet me de inimicis meis fortissimis
et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt
super me
19 praevenerunt me in die adflictionis meae
et factus est Dominus protector meus
20 et eduxit me in latitudinem
salvum me faciet quoniam voluit me
21 ÷et: retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam
÷et: secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt
et iustitias eius non reppuli a me
24 et ero inmaculatus cum eo
et observabo ab iniquitate mea
25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum puritatem manuum mearum
in conspectu oculorum eius
26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
27 et cum electo electus eris
et cum perverso perverteris
28 quoniam tu populum humilem salvum facies
et oculos superborum humiliabis
29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine
Deus meus inluminas tenebras meas
30 quoniam in te eripiar a temptatione
et in Deo meo transgrediar murum
31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata
protector est omnium sperantium in eum
32 quoniam quis deus praeter Dominum
et quis deus praeter Deum nostrum
33 Deus qui praecingit me virtute
et posuit inmaculatam viam meam
34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum
et super excelsa statuens me
35 qui doces manus meas in proelium
et posuisti arcum aereum brachia mea
36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae
et dextera tua suscepit me
et disciplina tua correxit me in finem
et disciplina tua ipsa me docebit
37 dilatasti gressus meos subtus me
et non sunt infirmata vestigia mea
38 persequar inimicos meos et conprehendam illos
et non convertar donec deficiant
39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos
40 et praecinxisti me virtute ad bellum
subplantasti insurgentes in me subtus me
41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum
et odientes me disperdisti
42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret
ad Dominum nec exaudivit eos
43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti
ut lutum platearum delebo eos
44 eripe me de contradictionibus populi
constitues me in caput gentium
45 populus quem non cognovi servivit mihi
in auditu auris oboedivit mihi
46 filii alieni mentiti sunt mihi
filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus
et exaltetur Deus salutis meae
48 Deus qui dat vindictas mihi
et subdidit populos sub me
liberator meus de gentibus iracundis
49 et ab insurgentibus in me exaltabis me
a viro iniquo eripies me
50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine
et psalmum dicam nomini tuo
51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo
David et semini eius usque in saeculum
1 victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius
in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de
manu Saul
et ait
2 diligam te Domine fortitudo mea
3 Domine petra mea et robur meum et salvator meus
Deus meus fortis meus sperabo in eo
scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
4 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me
6 funes inferi circumdederunt me
praevenerunt me laquei mortis
7 in tribulatione mea invocabo Dominum
et ad Deum meum clamabo
exaudiet de templo suo vocem meam
et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
8 commota est et contremuit terra
et fundamenta montium concussa sunt
et conquassata quoniam iratus est
9 ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans
carbones incensi sunt ab eo
10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
12 posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius
tenebrosas aquas in nubibus aetheris
13 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt
grando et carbones ignis
14 et intonuit de caelo Dominus
et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis
15 et emisit sagittas suas et dissipavit eos
fulgora multiplicavit et conturbavit illos
16 et apparuerunt effusiones aquarum
et revelata sunt fundamenta orbis
ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
17 misit de alto et accepit me extraxit me de
aquis multis
18 liberavit me de inimicis meis potentissimis
et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant
19 praevenerunt me in die adflictionis meae
et factus est Dominus firmamentum meum
20 et eduxit me in latitudinem
liberavit me quia placuit ei
21 retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi
22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo
et praecepta eius non amovi a me
24 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
25 et restituit Dominus mihi secundum
iustitiam meam
et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
26 cum sancto sanctus eris cum viro innocente
innocenter ages
27 cum electo electus eris et cum perverso pervertes
28 quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis
29 quia tu inluminabis lucernam meam Domine
Deus meus inlustrabis tenebras meas
30 in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
31 Deus inmaculata via eius
eloquium Domini igne examinatum
scutum est omnium sperantium in se
32 quis est deus praeter Dominum
et quis fortis praeter Deum nostrum
33 Deus qui accingit me fortitudine
et posuit inmaculatam viam meam
34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
35 docens manus meas ad proelium
et conponens quasi arcum aereum brachia mea
36 dedisti mihi clipeum salutis tuae
et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me
37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
38 persequar inimicos meos et adprehendam
et non revertar donec consumam eos
39 caedam eos et non poterunt surgere
cadent sub pedibus meis
40 accinxisti me fortitudine ad proelium
incurvabis resistentes mihi sub me
41 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum
et odientes me disperdidisti
42 clamabunt et non erit qui salvet
ad Dominum et non exaudiet eos
43 delebo eos ut pulverem ante faciem venti
ut lutum platearum proiciam eos
44 salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium
45 populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi
46 filii alieni mentientur mihi
filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus
et exaltabitur Deus salutis meae
48 Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me
qui servas me ab inimicis meis
49 et a resistentibus mihi elevas me
a viro iniquo libera me
50 propterea confitebor tibi in gentibus Domine
et nomini tuo cantabo
51 magnificanti salutes regis sui
et facienti misericordiam christo suo
David et semini eius usque in aeternum