12 alleluia
Lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion
13 quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te
14 qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
15 qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius
16 qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit
17 mittit cristallum suum sicut buccellas
ante faciem frigoris eius quis sustinebit
18 emittet verbum suum et liquefaciet ea
flabit spiritus eius et fluent aquae
19 qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel
20 non fecit taliter omni nationi
et iudicia sua non manifestavit eis
12 lauda Hierusalem Dominum
cane Deum tuum Sion
13 quia confortavit vectes portarum tuarum
benedixit filiis tuis in medio tui
14 qui posuit terminum tuum pacem
adipe frumenti saturavit te
15 qui emittit eloquium suum terrae
velociter curret verbum eius
16 qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit
17 proicit glaciem suam quasi buccellas
ante faciem frigoris eius quis stabit
18 mittet verbum suum et solvet illa
spirabit spiritu suo et fluent aquae
19 qui adnuntiat verbum suum Iacob
praecepta sua et iudicia sua Israhel
20 non fecit similiter omni genti
et iudicia eius non cognoscent alleluia