1 David adversus Goliad
Benedictus Dominus Deus meus
qui docet manus meas ad proelium
digitos meos ad bellum
2 misericordia mea et refugium meum
susceptor meus et liberator meus
protector meus et in eo speravi
qui subdis populum meum sub me
3 Domine quid est homo quia innotuisti ei
aut filius hominis quia reputas eum
4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
5 Domine inclina caelos tuos et descende
tange montes et fumigabunt
6 fulgora coruscationem et dissipabis eos
emitte sagittas tuas et conturbabis eos
7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis
de manu filiorum alienorum
8 quorum os locutum est vanitatem
et dextera eorum dextera iniquitatis
9 Deus canticum novum cantabo tibi
in psalterio decacordo psallam tibi
10 qui das salutem regibus
qui redimit David servum suum
de gladio maligno
11 eripe me
et eripe me de manu filiorum alienigenarum
quorum os locutum est vanitatem
et dextera eorum dextera iniquitatis
12 quorum filii sicut novella plantationis in
iuventute sua
filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud
oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
14 boves eorum crassi
non est ruina maceriae neque transitus
neque clamor in plateis eorum
15 beatum dixerunt populum cui haec sunt
beatus populus cuius Dominus Deus eius
1 David
benedictus Dominus fortis meus
qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
2 misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus
scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi
3 Domine quid est homo quia cognoscis eum
filius hominis quia conputas eum
4 homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens
5 Domine inclina caelos tuos et descende
tange montes et fumigabunt
6 mica fulmine et dissipa eos
mitte sagittam tuam et interfice illos
7 extende manum tuam de excelso
libera me et erue me de aquis multis
de manu filiorum alienorum
8 quorum os locutum est vanitatem
et dextera eorum dextera mendacii
9 Deus canticum novum cantabo tibi
in psalterio decacordo psallam tibi
10 qui dat salutem regibus
qui eruit David servum suum de gladio pessimo
11 libera me et erue me de manu filiorum alienorum
quorum os locutum est vanitatem
et dextera eorum dextera mendacii
12 ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua
filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi
13 promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud
pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris
14 tauri nostri pingues
non est interruptio et non est egressus
et non est ululatus in plateis nostris
15 beatus populus cuius talia sunt
beatus populus cuius Dominus Deus suus