10 alleluia
Credidi propter quod locutus sum
ego autem humiliatus sum nimis
11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16 o Domine quia ego servus tuus
ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea
17 tibi sacrificabo hostiam laudis
et in nomine Domini invocabo
18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem
10 credidi propter quod locutus sum
ego adflictus sum nimis
11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
12 quid reddam Domino
pro omnibus quae tribuit mihi
13 calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15 gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16 obsecro Domine quia ego servus tuus
ego servus tuus filius ancillae tuae
dissolvisti vincula mea
17 tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
19 in atriis domus Domini
in medio tui Hierusalem alleluia