1 alleluia
In exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
5 quid est tibi mare quod fugisti
et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
8 qui convertit petram in stagna aquarum
et rupem in fontes aquarum
9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10 super misericordia tua et veritate tua
nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14 aures habent et non audient
nares habent et non odorabuntur
15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt
non clamabunt in gutture suo
16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
17 domus Israhel speravit in Domino
adiutor eorum et protector eorum est
18 domus Aaron speravit in Domino
adiutor eorum et protector eorum est
19 qui timent Dominum speraverunt in Domino
adiutor eorum et protector eorum est
20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis
benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
25 non mortui laudabunt te Domine
neque omnes qui descendunt in infernum
26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino
ex hoc nunc et usque in saeculum
1 cum egrederetur Israhel de Aegypto
domus Iacob de populo barbaro
2 factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4 montes subsilierunt quasi arietes
colles quasi filii gregis
5 quid tibi est mare quia fugisti
Iordanis quia conversus es retrorsum
6 montes sussultastis quasi arietes
colles quasi filii gregis
7 a facie Domini contremesce terra
a facie Dei Iacob
8 qui convertit petram in paludes aquarum
silicem in fontes aquarum
9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10 propter misericordiam tuam et veritatem tuam
ne dicant gentes ubi est Deus eorum
11 Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
12 idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14 aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt
nec sonabunt in gutture suo
16 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
17 Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
18 domus Aaron confidet in Domino
auxiliator et protector eorum est
19 timentes Dominum confident in Domino
auxiliator et protector eorum est
20 Dominus recordatus nostri benedicet
benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
21 benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
22 addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
24 caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
25 non mortui laudabunt Dominum
nec omnes qui descendunt in silentium
26 sed nos benedicimus Domino
amodo et usque in aeternum alleluia