1 alleluia
Confitemini Domino et invocate nomen eius
adnuntiate inter gentes opera eius
2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
3 laudamini in nomine sancto eius
laetetur cor quaerentium Dominum
4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
5 mementote mirabilium eius quae fecit
prodigia eius et iudicia oris eius
6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8 memor fuit in saeculum testamenti sui
verbi quod mandavit in mille generationes
9 quod disposuit ad Abraham
et iuramenti sui ad Isaac
10 et statuit illud Iacob in praeceptum
et Israhel in testamentum aeternum
11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12 cum essent numero breves
paucissimos et incolas eius
13 et pertransierunt de gente in gentem
et de regno ad populum alterum
14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
15 nolite tangere christos meos
et in prophetis meis nolite malignari
16 et vocavit famem super terram
omne firmamentum panis contrivit
17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius
ferrum pertransiit anima eius
19 donec veniret verbum eius
eloquium Domini inflammavit eum
20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
21 constituit eum dominum domus suae
et principem omnis possessionis suae
22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum
et senes eius prudentiam doceret
23 et intravit Israhel in Aegyptum
et Iacob accola fuit in terra Cham
24 et auxit populum eius vehementer
et firmavit eum super inimicos eius
25 convertit cor eorum ut odirent populum eius
ut dolum facerent in servos eius
26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
27 posuit in eis verba signorum suorum
et prodigiorum in terra Cham
28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30 dedit terra eorum ranas
in penetrabilibus regum ipsorum
31 dixit et venit cynomia
et scinifes in omnibus finibus eorum
32 posuit pluvias eorum grandinem
ignem conburentem in terra ipsorum
33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum
et contrivit lignum finium eorum
34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35 et comedit omne faenum in terra eorum
et comedit omnem fructum terrae eorum
36 et percussit omne primogenitum in terra eorum
primitias omnis laboris eorum
37 et eduxit eos in argento et auro
et non erat in tribubus eorum infirmus
38 laetata est Aegyptus in profectione eorum
quia incubuit timor eorum super eos
39 expandit nubem in protectionem eorum
et ignem ut luceret eis per noctem
40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
42 quoniam memor fuit verbi sancti sui
quod habuit ad Abraham puerum suum
43 et eduxit populum suum in exultatione
÷et: electos suos in laetitia
44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
1 alleluia confitemini Domino invocate nomen eius
notas facite populis cogitationes eius
2 canite ei et psallite illi
loquimini in universis mirabilibus eius
3 exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
5 recordamini mirabilium eius quae fecit
signorum et iudiciorum oris eius
6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8 recordatus est in aeternum pacti sui
verbi quod praecepit in mille generationes
9 quod pepigit cum Abraham
et iuramenti sui cum Isaac
10 et firmavit illud cum Iacob in lege
cum Israhel pactum sempiternum
11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12 cum essent viri pauci modici et advenae in ea
13 et transierunt de gente in gentem
de regno ad populum alterum
14 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
15 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
16 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
17 misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
18 adflixerunt in conpede pedes eius
in ferrum venit anima eius
19 usque ad tempus donec veniret sermo eius
eloquium Domini probavit eum
20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
21 posuit eum dominum domus suae
et principem in omni possessione sua
22 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam
et senes eius sapientiam doceret
23 et ingressus est Israhel Aegyptum
et Iacob advena fuit in terra Ham
24 et crescere fecit populum suum nimis
et roboravit eum super hostes eius
25 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius
ut dolose agerent contra servos illius
26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
27 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
28 misit tenebras et contenebravit
et non fuerunt increduli verbis eius
29 commutavit aquas eorum in sanguinem
et occidit pisces eorum
30 ebullivit terra eorum ranas
in cubiculis regum eorum
31 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
32 dedit pluvias eorum grandinem
ignem flammantem in terra eorum
33 et percussit vineam eorum et ficum eorum
et confregit lignum finium eorum
34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35 et comedit omne faenum terrae eorum
et devoravit fructum terrae eorum
36 et percussit omne primogenitum in terra eorum
primitias universi partus eorum
37 et eduxit eos cum argento et auro
et non erat in tribubus eorum infirmus
38 laetata est Aegyptus cum egrederentur
quoniam inruerat terror eorum super eos
39 expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
40 petierunt et adduxit ortygometran
et pane caelesti saturavit eos
41 aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
42 quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
43 et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
44 et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
45 ut custodirent caerimonias eius
et leges eius servarent alleluia