1 in finem Idithun canticum David
2 Dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea
posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis
et dolor meus renovatus est
4 concaluit cor meum intra me
et in meditatione mea exardescet ignis
5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum
et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
6 ecce mensurabiles posuisti dies meos
et substantia mea tamquam nihilum ante te
verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
7 verumtamen in imagine pertransit homo
sed et frustra conturbatur
thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus
et substantia mea apud te est
9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me
obprobrium insipienti dedisti me
10 obmutui ÷et: non aperui os meum quoniam tu fecisti
11 amove a me plagas tuas
12 a fortitudine manus tuae ego defeci
in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem
et tabescere fecisti sicut araneam animam eius
verumtamen vane ÷conturbatur: omnis homo diapsalma
13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam
auribus percipe lacrimas meas
ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus
sicut omnes patres mei
14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero