1 psalmus David
Domine quis habitabit in tabernaculo tuo
aut quis requiescet in monte sancto tuo
2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3 qui loquitur veritatem in corde suo
qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum
et obprobrium non accepit adversus proximos suos
4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus
timentes autem Dominum glorificat
qui iurat proximo suo et non decipit
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram
et munera super innocentes non accepit
qui facit haec non movebitur in aeternum
1 Ψαλμὸς τῷ Δαυιδ.
Κύριε, τίς παροικήσει ἐν τῷ σκηνώματί σου
καὶ τίς κατασκηνώσει ἐν τῷ ὄρει τῷ ἁγίῳ σου;
2 πορευόμενος ἄμωμος καὶ ἐργαζόμενος δικαιοσύνην,
λαλῶν ἀλήθειαν ἐν καρδίᾳ αὐτοῦ,
3 ὃς οὐκ ἐδόλωσεν ἐν γλώσσῃ αὐτοῦ
οὐδὲ ἐποίησεν τῷ πλησίον αὐτοῦ κακὸν
καὶ ὀνειδισμὸν οὐκ ἔλαβεν ἐπὶ τοὺς ἔγγιστα αὐτοῦ·
4 ἐξουδένωται ἐνώπιον αὐτοῦ πονηρευόμενος,
τοὺς δὲ φοβουμένους κύριον δοξάζει·
ὁ ὀμνύων τῷ πλησίον αὐτοῦ καὶ οὐκ ἀθετῶν·
5 τὸ ἀργύριον αὐτοῦ οὐκ ἔδωκεν ἐπὶ τόκῳ
καὶ δῶρα ἐπ᾽ ἀθῴοις οὐκ ἔλαβεν.
ὁ ποιῶν ταῦτα οὐ σαλευθήσεται εἰς τὸν αἰῶνα.