1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae
2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
3 intret in conspectu tuo oratio mea
inclina aurem tuam ad precem meam
4 quia repleta est malis anima mea
et vita mea in inferno adpropinquavit
5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum
factus sum sicut homo sine adiutorio
6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris
quorum non es memor amplius
et ipsi de manu tua repulsi sunt
7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis
8 super me confirmatus est furor tuus
et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma
9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi
traditus sum et non egrediebar
10 oculi mei languerunt prae inopia
clamavi ad te Domine
tota die expandi ad te manus meas
11 numquid mortuis facies mirabilia
aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi
diapsalma
12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam
et veritatem tuam in perditione
13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua
et iustitia tua in terra oblivionis
14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me
16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea
exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus
17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me
18 circuierunt me sicut aqua
tota die circumdederunt me simul
19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria
A Psalm or Song for the sons of Korah.
1 His foundation is in the holy mountains.
2 The LORD loveth the gates of Zion more than all the dwellings of Jacob.
3 Glorious things are spoken of thee, O city of God. Selah.

4 I will make mention of Rahab and Babylon to them that know me: behold Philistia, and Tyre, with Ethiopia; this man was born there.
5 And of Zion it shall be said, This and that man was born in her: and the highest himself shall establish her.
6 The LORD shall count, when he writeth up the people, that this man was born there. Selah.
7 As well the singers as the players on instruments shall be there: all my springs are in thee.