1 quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David
Cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
2 cantate Domino benedicite nomini eius
adnuntiate diem de die salutare eius
3 adnuntiate inter gentes gloriam eius
in omnibus populis mirabilia eius
4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde
terribilis est super omnes deos
5 quoniam omnes dii gentium daemonia
at vero Dominus caelos fecit
6 confessio et pulchritudo in conspectu eius
sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
7 adferte Domino patriae gentium
adferte Domino gloriam et honorem
8 adferte Domino gloriam nomini eius
tollite hostias et introite in atria eius
9 adorate Dominum in atrio sancto eius
commoveatur a facie eius universa terra
10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit
etenim correxit orbem qui non movebitur
iudicabit populos in aequitate
11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt
tunc exultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram
iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua