1 filiis Core psalmus cantici
Fundamenta eius in montibus sanctis
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me
ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea
et ipse fundavit eam Altissimus
6 Dominus narrabit in scriptura populorum
et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
7 sicut laetantium omnium habitatio in te