1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
2 Notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
4 ibi confregit potentias arcuum
scutum et gladium et bellum diapsalma
5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
6 turbati sunt omnes insipientes corde
dormierunt somnum suum et nihil invenerunt
omnes viri divitiarum manibus suis
7 ab increpatione tua Deus Iacob
dormitaverunt qui ascenderunt equos
8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
10 cum exsurgeret in iudicium Deus
ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma
11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi
et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi
12 vovete et reddite Domino Deo vestro
omnes qui in circuitu eius adferent munera
terribili
13 et ei qui aufert spiritus principum
terribili apud reges terrae