1 in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
2 Confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum
narrabimus mirabilia tua
3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4 liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea
ego confirmavi columnas eius diapsalma
5 dixi iniquis nolite inique facere
et delinquentibus nolite exaltare cornu
6 nolite extollere in altum cornu vestrum
nolite loqui adversus Deum iniquitatem
7 quia neque ab oriente neque ab occidente
neque a desertis montibus
8 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
9 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto
et inclinavit ex hoc in hoc
verum fex eius non est exinanita
bibent omnes peccatores terrae
10 ego autem adnuntiabo in saeculum
cantabo Deo Iacob
11 et omnia cornua peccatorum confringam
et exaltabuntur cornua iusti