1 in Salomonem
2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis
iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
4 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum
et humiliabit calumniatorem
5 et permanebit cum sole
et ante lunam generationes
generationum
6 descendet sicut pluvia in vellus
et sicut stillicidia stillantia super terram
7 orietur in diebus eius iustitia
et abundantia pacis donec auferatur luna
8 et dominabitur a mari usque ad mare
et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
9 coram illo procident Aethiopes
et inimici eius terram lingent
10 reges Tharsis et insulae munera offerent
reges Arabum et Saba dona adducent
11 et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
12 quia liberavit pauperem a potente
et pauperem cui non erat adiutor
13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
14 ex usuris et iniquitate redimet animas eorum
et honorabile nomen eorum coram illo
15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae
et orabunt de ipso semper
tota die benedicent ei
16 erit firmamentum in terra in summis montium
superextolletur super Libanum fructus eius
et florebunt de civitate sicut faenum terrae
17 sit nomen eius benedictum in saecula
ante solem permanet nomen eius
et benedicentur in ipso omnes tribus terrae
omnes gentes beatificabunt eum
18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel
qui facit mirabilia solus
19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum
et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
20 defecerunt laudes David filii Iesse