1 in finem canticum psalmi resurrectionis
Iubilate Deo omnis terra
2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine
in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
4 omnis terra adorent te et psallant tibi
psalmum dicant nomini tuo diapsalma
5 venite et videte opera Dei
terribilis in consiliis super filios hominum
6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede
ibi laetabimur in ipso
7 qui dominatur in virtute sua in aeternum
oculi eius super gentes respiciunt
qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
8 benedicite gentes Deum nostrum
et auditam facite vocem laudis eius
9 qui posuit animam meam ad vitam
et non dedit in commotionem pedes meos
10 quoniam probasti nos Deus
igne nos examinasti sicut examinatur argentum
11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
12 inposuisti homines super capita nostra
transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
13 introibo in domum tuam in holocaustis
reddam tibi vota mea
14 quae distinxerunt labia mea
et locutum est os meum in tribulatione mea
15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum
offeram tibi boves cum hircis diapsalma
16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum
quanta fecit animae meae
17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
18 iniquitatem si aspexi in corde meo
non exaudiat Dominus
19 propterea exaudivit Deus
adtendit voci deprecationis meae
20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam
et misericordiam suam a me