1 in finem psalmus David
2 Exaudi Deus orationem meam cum deprecor
a timore inimici eripe animam meam
3 protexisti me a conventu malignantium
a multitudine operantium iniquitatem
4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas
intenderunt arcum rem amaram
5 ut sagittent in occultis inmaculatum
6 subito sagittabunt eum et non timebunt
firmaverunt sibi sermonem nequam
narraverunt ut absconderent laqueos
dixerunt quis videbit eos
7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio
accedet homo et cor altum
8 et exaltabitur Deus
sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum
conturbati sunt omnes qui videbant eos
10 et timuit omnis homo
et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo
et laudabuntur omnes recti corde