1 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo
sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
3 in terra deserta et invia et inaquosa
sic in sancto apparui tibi
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
4 quoniam melior est misericordia tua super vitas
labia mea laudabunt te
5 sic benedicam te in vita mea
in nomine tuo levabo manus meas
6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea
et labia exultationis laudabit os meum
7 si memor fui tui super stratum meum
in matutinis meditabar in te
8 quia fuisti adiutor meus
et in velamento alarum tuarum exultabo
9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam
introibunt in inferiora terrae
11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
12 rex vero laetabitur in Deo
laudabitur omnis qui iurat in eo
quia obstructum est os loquentium iniqua