1 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina 2 cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia
3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos
iratus es et misertus es nobis
4 commovisti terram et turbasti eam
sana contritiones eius quia commota est
5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
6 dedisti metuentibus te significationem
ut fugiant a facie arcus diapsalma
ut liberentur dilecti tui
7 salvum fac dextera tua et exaudi me
8 Deus locutus est in sancto suo
laetabor et partibor Sicima
et convallem tabernaculorum metibor
9 meus est Galaad et meus ÷est: Manasses
et Effraim fortitudo capitis mei
Iuda rex meus
10 Moab olla spei meae
in Idumeam extendam calciamentum meum
mihi alienigenae subditi sunt
11 quis deducet me in civitatem munitam
quis deducet me usque in Idumeam
12 nonne tu Deus qui reppulisti nos
et non egredieris Deus in virtutibus nostris
13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
14 in Deo faciemus virtutem
et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos