1 in finem intellectus David 2 cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech
3 Quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua
sicut novacula acuta fecisti dolum
5 dilexisti malitiam super benignitatem
iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
6 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
7 propterea Deus destruet te in finem
evellet te et emigrabit te de tabernaculo
et radicem tuam de terra viventium diapsalma
8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum
sed speravit in multitudine divitiarum suarum
et praevaluit in vanitate sua
10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei
speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti
et expectabo nomen tuum quoniam bonum
in conspectu sanctorum tuorum