1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
2 Deus noster refugium et virtus
adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
3 propterea non timebimus dum turbabitur terra
et transferentur montes in cor maris
4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum
conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
6 Deus in medio eius non commovebitur
adiuvabit eam Deus mane diluculo
7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna
dedit vocem suam mota est terra
8 Dominus virtutum nobiscum
susceptor noster Deus Iacob diapsalma
9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
10 auferens bella usque ad finem terrae
arcum conteret et confringet arma
et scuta conburet in igne
11 vacate et videte quoniam ego sum Deus
exaltabor in gentibus exaltabor in terra
12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob