1 in finem in intellectum filiis Core
2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum
ita desiderat anima mea ad te Deus
3 sitivit anima mea ad Deum ※fortem: vivum
quando veniam et parebo ante faciem Dei
4 fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte
dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam
quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis
usque ad domum Dei
in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me
spera in Deo quoniam confitebor illi
salutare vultus mei
7 Deus meus
ad me ipsum anima mea conturbata est
propterea memor ero tui
de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
8 abyssus ※ad: abyssum invocat
in voce cataractarum tuarum
omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
9 in die mandavit Dominus misericordiam suam
et nocte canticum eius
apud me oratio Deo vitae meae
10 dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei
quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus
11 dum confringuntur ossa mea
exprobraverunt mihi qui tribulant me
dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me
spera in Deum quoniam ※adhuc: confitebor illi
salutare vultus mei ※et: Deus meus