1 huic David intellectus
Beati quorum remissae sunt iniquitates
et quorum tecta sunt peccata
2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
nec est in spiritu eius dolus
3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua
conversus sum in aerumna ※mea:
dum configitur ÷mihi: spina diapsalma
5 delictum meum cognitum ※tibi: feci
et iniustitiam meam non abscondi
dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino
et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno
verumtamen in diluvio aquarum multarum
ad eum non adproximabunt
7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me
exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris
firmabo super te oculos meos
9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus
in camo et freno maxillas eorum constringe
qui non adproximant ad te
10 multa flagella peccatoris
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
11 laetamini in Domino et exultate iusti
et gloriamini omnes recti corde