1 huic David
Ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me
nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te
dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
3 ne simul tradas me cum peccatoribus
et cum operantibus iniquitatem ÷ne perdideris me:
qui loquuntur pacem cum proximo suo
mala autem sunt in cordibus eorum
4 da illis secundum opera ipsorum
et secundum nequitiam adinventionum ipsorum
secundum opera manuum eorum tribue illis
redde retributionem eorum ipsis
5 quoniam non intellexerunt opera Domini
et in opera manuum eius
destrues illos et non aedificabis eos
6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
7 Dominus adiutor meus et protector meus
in ipso speravit cor meum et adiutus sum
et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
8 Dominus fortitudo plebis suae
et protector salvationum christi sui est
9 salvam fac plebem tuam
et benedic hereditati tuae
et rege eos et extolle eos usque in aeternum