1 intellectus David cum esset in spelunca oratio
2 Voce mea ad Dominum clamavi
voce mea ad Dominum deprecatus sum
3 effundo in conspectu eius deprecationem meam
tribulationem meam ante ipsum pronuntio
4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas
in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
5 considerabam ad dexteram et videbam
et non erat qui cognosceret me
periit fuga a me
et non est qui requirit animam meam
6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea
portio mea in terra viventium
7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis
libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo
me expectant iusti donec retribuas mihi