1 canticum graduum David
Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum
2 sicut unguentum in capite
quod descendit in barbam barbam Aaron
quod descendit in ora vestimenti eius
3 sicut ros Hermon qui descendit in montes
Sion
quoniam illic mandavit Dominus benedictionem
et vitam usque in saeculum