1 canticum graduum
Qui confidunt in Domino sicut mons Sion
non commovebitur in aeternum qui habitat
2 in Hierusalem
montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui
ex hoc nunc et usque in saeculum
3 quia non relinquet virgam peccatorum super sortem
iustorum
ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas
4 benefac Domine bonis et rectis corde
5 declinantes autem in obligationes
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem
pax super Israhel