1 in finem psalmus David
2 In Domino confido quomodo dicitis animae meae
transmigra in montes sicut passer
3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum
paraverunt sagittas suas in faretra
ut sagittent in obscuro rectos corde
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt
iustus ÷autem: quid fecit
5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius
oculi eius ÷in pauperem: respiciunt
palpebrae eius interrogant filios hominum
6 Dominus interrogat iustum et impium
qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
7 pluet super peccatores laqueos
ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
8 quoniam iustus Dominus ÷et: iustitias dilexit
aequitatem vidit vultus eius